- PORTACRA
- PORTACRATauricae Chersonesi urbs, Ptolem. PORTAE URBIS ROMAE: Agenensis quae et Collina, et Quirinalis, postremo Salaria, Porta Salara. Unde via Salaria incipit. Aurelia, apud molem Hadriani, sed hodie non exstat. Inde via Aurelia per Hetruriam Centum cellas ducens. Capena, vide supra. Carmentalis, vide supra. Caeliomontana, quae et Asinaria, di S. Giovanni: unde via Valeria et Tusculana, quae et Campana Ciceroni. Collatina, postea Pinciana, vulgo etiam Pinciana: unde via Collatina. Meminit illius Ovid. l. 2. Fastor. v. 785.Accipit arata iuvenem Collatia porta.Hinc Collatinus, nomen viri: De quo Ovid. ibidem. v. 787.Hostis, ut hospes, init penetralia CollatinaCollina. vide Agonensis. De ea Ovid. in Fastor. l. 4. v. 871.Templa frequentari Collina proxima portaNunc decet. ——— ———Esquilina, et Exquilina, Maggiore: unde via Praenestina, et Gabina. Fenestralis porta, Plutarch. in caede Tarquinii nominari coepit, sie dicta, quod Tanaquil uxor Tarquinii per fenestram allocuta populum Romanum placârit: ubitamen ea fuerit nemo docet. De illa Ovid. l. 6. Fastor. v. 577.Nocte domum parvâ solita est intrare fenestrâ:Unde Fenestralis nomina porta tenet.Ferentina, quae et Latina, vulgo Porta Latina: Unde via Latina. Ficulnensis, quae et Viminalis, di S. Agnese: Unde via Nomentana, Porta Pia nunc. Flumentana, vulgo Porta delpopolo: unde Plaminia via, et Cassiana, et Claudia, Ferrar. Baudrando erat porpe Tiberim fluvium, versus Carmentalem portam et pontem sanctae Mariae, teste Famianô Nardinô. Fontinalis, postea Septiminaa, Settimiana. Gabiusa, vulga di San Lorenzo: unde via Praenestina, et Gabina, et Tiburtina. Vide Esquilina. Ianiculensis, vulgo di S. pancratio: unde via Vitellia. Latina, vide Ferentina. Navalis, quae et Portuensis, di Ripa: unde via Portuensis. Porta Portese dicitur, prope Ripam, ad Tiberim. Ostiensis, quae et Trigemina, di S. Paolo: unde via Ostiensis, et Laurentina. Pandana, olim Saturnia, et semper aperta: quae nunc non exstat. An eadem cum porta Capitolii, quod Nardinus pluribus probare nititur. Pinciana, vide collatina. Portuensis, vide Navalis. Quirinalis, vide Esquilina. Ratumena, a Ratumena auriga, qui per eam in Capitolium ingressus est, ut Plinius, l. 8. c. 42. testatur. Salaria, vide Ostiensis. Trigemina apud Plautum, in Captivis Act. 1. Sc. 1. v. 22.Vel extra portam ire trigeminam ad saccum licet.Ferrar. baudrando hodie Porta Salara, alias Agonensis et Collina dicta fuit. Vide ibi. Sed valde distat ab Ostiensi. Triumphalis, vulgo di S. Pietro nel Vaticane: unde via Triumphalis, inter Aureliam et Claudiam, hodie non exstat. Viminalis, vide Ficulnensis, seu figulnensis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.